라틴어 문장 검색

omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
모두가 칼로 무장한 역전의 전사들 밤의 공포에 대비하여 저마다 허리에 칼을 차고 있네. (불가타 성경, 아가, 3장8)
induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;
또 정의를 가슴받이로 두르시고 어김없는 공정을 투구로 쓰시며 (불가타 성경, 지혜서, 5장18)
Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
그분께서는 정의를 갑옷처럼 입으시고 구원의 투구를 머리에 쓰셨다. 응보의 옷을 입으시고 열정을 겉옷처럼 두르셨다. (불가타 성경, 이사야서, 59장17)
Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae".
저는 돌아오고 나서야 뉘우쳤고 깨닫고 나서야 제 가슴을 쳤습니다. 젊어서 부끄러운 일을 저지른 탓으로 치욕과 수모를 겪게 되었습니다.’ (불가타 성경, 예레미야서, 31장19)
Iungite equos et ascendite, equites; state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
말에 마구를 달고 군마에 올라타라. 투구를 쓰고 전열을 갖추며 창을 닦고 갑옷을 입어라. (불가타 성경, 예레미야서, 46장4)
Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus.
주 하느님의 말이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장18)
Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
그들은 북쪽에서 병거와 수레와 민족들의 무리를 거느리고 너에게 와서, 큰 방패와 작은 방패와 투구로 무장하고 사방으로 너를 둘러쌀 것이다. 그래서 내가 그들 앞에 소송 거리를 내놓으면, 그들은 저희 법규에 따라 너를 심판할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장24)
Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam,
고깃덩이들을 집어넣어라. 모두 좋은 고깃덩이로 넓적다리와 어깨 고기를 골라 가장 좋은 뼈와 함께 가득 채워라. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장4)
Persae et Lud et Phut erant in exercitu tuo, viri bellatores tui. Clipeum et galeam suspenderunt in te; ipsi dederunt tibi splendorem.
페르시아와 루드와 풋 사람들이, 전사들이 너의 군대에 들어왔다. 그들이 너에게 걸어 놓은 방패와 투구가 너를 광채로 빛나게 하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장10)
et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei;
그리고 구원의 투구를 받아 쓰고 성령의 칼을 받아 쥐십시오. 성령의 칼은 하느님의 말씀입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장17)
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
그러나 우리는 낮에 속한 사람이니, 맑은 정신으로 믿음과 사랑의 갑옷을 입고 구원의 희망을 투구로 씁시다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장8)
Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
그분의 옷과 넓적다리에는, ‘임금들의 임금, 주님들의 주님’이라는 이름이 적혀 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장16)
Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:4)
Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt adimpleri.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:1)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION